LAUREATAE Tabellae

LAUREATAE Tabellae
LAUREATAE Tabellae
apud Lamprid. in Alex. Seu. Actae sunt res feliciter et in Mauritania —— et in Illirico ---- et in Armena ---- atque ex omnibus locis tabelhe laureatae delatae sunt; quibus in Senatie et apud Populum, lectis, omnibus nominibus est adornatus: sunt literae victoriae ac rerum laetarum nuntiae.
Laurum vocat Stat. Sylv. 1. l. 5. ubi de istiusinodi tabellis Domitiano undique allatis, v. 88. et seqq.
—— quae laurus ab Arcto,
Quid vagus Euphrates, quae ripa binominis Istri,
Quid Rheni vexilla ferant, quantum ultimus orbis
Cesserit et refluo circumsona gurgite Thule etc.
Has qui ferebant, summa itidem pila laureis ornata habuêre: Vide infra Laurus. Cum e contrario, qui res turbidas et improsperas, aut novos motus in provinciis excitatos, aut bellum nuntiabant, rei tristis indicium pinnis in summo hastarum lancearum que fixis praeferebant, πτεροφόροι hinc dicti. Vide infra, ubi de Pinnis et Pinnatis literis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • LAETA — I. LAETA filia Albini, Pontificis Ethnici, nupta Toxatio, filio S Paulae, eius conversatione conversa et baptizata est. Mater Paulae, cuius sollicitam educationem ei Hier. in Ep. magnopere commendat. II. LAETA rerum tristissimarum mentione, sibi… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TABELLA — olim chartae locô. Postquam enim literae, quae prius sculpebantur, pingi coepêre, materiem, in qua illae pingerentur, initio arbores, hinc quadrupedia, postea et lintea praebuêre. Et quidem ex arboribus huic rei primum folia inservierunt, postea… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HASTA — I. HASTA Regiae olim dignitatis insigne, Iustin. l. 43. c. 3. cuius traditione quoque feuda collata sunt, sicut posteri virga, festuca baculo prioris vice uti coepêre. Hinc et ferula camboca, pedum, baculus pastoralis, muneris insigne, quod non… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”